# De aquatilibus 438-2

Pierre Belon, De aquatilibus, PVLMO MARINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/438-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/438-2

PVLMO MARINVS. Pulmonem marinum Itali voce obscoena Potam marinam, vt & Graecum vulgus, Mogni vocant, quòd partibus verendis admotus, pruritum ac Venerem, imò etiam ampullas excitet. Mediterraneo atque Adriatico copiosissimus, mollis quidem & albus, corpore cartilagineo ac crystalli in tuorem pellucido, quod in mucorem facilè resoluitur. Huius autem ea est natura, vt mari commoto ac spumantibus procellis irritato, deorsum ad imum feratur: pacato verò ac bene tranquillo passim solutus diuagetur. Gibbam habet in dimidiatae sphaerae figuram, glabram, pollicis cressitudine: cuius pars interna neruis rectis à medio incipientibus, quasi striis fului coloris in gyrum radiatur, quibus se diffundit ac constringit, qua comporis commotione aquam concutit, & nunc in pronum, nunc in supinum effertur. Pinnarum vice fibris tenuibus atque aegrè conspicuis in orbem communitur, vt Lepus marinus.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
