# De aquatilibus 438

Pierre Belon, De aquatilibus, ERVCA MARINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/438
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/438

Gibba est illi forma parte externa qua etiam glaber est: conuexam internam partem ostendit: qua eadem parte nerui permulti recti atque obliqui apparent: quibus eo modo ferè striatus est, vt conuexa fungi pars, iisdemque adstrictum corpus diffundit, diffusum verò contrahit: sese enim constringendo aquam percutit, vt in ipsa natatione fungi figuram referat. Septem habet appendices, innumeris promuscidibus stipatas, ex indico in cyaneum vergentes, quibus sugendo alimentum corpori suggerit: appendicum autem substantia fungosa est Caeterum ex aqua emergens, suam figuram amittit, & in seipsum concidit, vt Pulmo marinus. quapropter, in vase aquam habente hunc contemplari oportet. Natat tranquillo mari: facileque digitis cedit si comprimatur. Tota nanque corporis eius substantia mucosa est, ac veluti cartilaginosa. Os ad cirrhorum radices in concaua parte situm habet, linguam demorsus vellicat vt Ari radix, paulò tamen remissius. Quinetiam in tenuia frusta discissus, & in mare confectus, viuit tamen ac mouetur. Marinam praeterea squillam, si quando suis cirrhis contigerit, eam non secus atque Vrtica marina retinet. Viuit absolutus, & libere vagatur in mari, nullisque flatibus aut procellis cuinci, aut ad litus elici potest.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
