Latin
HEPARMARINVM
Pierre Belon, De aquatilibus 440
Unproofread scanNot analysed yet
HEPARMARINVM. Non solùm per mare discurrit ac diuagatur Hepar, verumetiam algarum profundo implicitum persaepe reperitur: vnde Propontidis piscatores, quoties sagenas in mare demiserunt, Hepar solent ad litus cum algis attrahere: quumque vile prorsus deiectamentum sit, hepati cocto persimile, foetidum, fragile, rubrum, porosum, ob id tanquam inutile respuunt. vomitiones enim commestum excitat, aut saltem nauseas. Est &aliud locinoris atque Hepatis genus ab hoc longè diuersum, sanguine praeditum, de quo in saxatilibus superiore libro disseruimus. REMORA. Remora, quae &Echeneis, piscis minimè edulis est, totus exossis ac mollis. Hunc vulgus Graecun partum Delphini vocat. Limacis rubri testa carentis effigiem refert: lubricus est: serpit circa saxa in mari, sed lentè, &iter praetendit cornibus. Ad spithamae longitudinem, &ad manubrii ligonis crassitiem plerunque excrescit. Coloris est herbacei, inferiorem partem planam habet, dorsum repandum, in gibbum conuexum, lentoremque aut mucaginem, vt limax, serpendo relinquit. Ac quod ad eius interanea pertinet, in eo reperies hepar, stomachu, intestina, lienem, fel, &reliqua terrestris animalis potius, quàm aquatici effigiem ac naturam referre. In Corcyra frequentissim è euerriculis extrahitur. Oppianus Remoram anguillae formam assequi putauit, esseque pisciculum sesquipedalem, quinque digitorum crassitudinis. Sed qui eum videre (inquit Plinius) limaci magno similem esse dicunt. Saxis assuetus est, pelagiusque, rarò litora petens, colore fuliginoso, rostro acuto, atque in hami morem incuruo. Hoc pisce carinis adhaerente, naues tardius ire creduntur, vnde illi remorae nomen. Hic enim praetorianam Antonii, ac postea Cali Caligulae nauim Actiaco marte retinuisse fertur: mirumque est quosdam ex Graecis affirmasse lubricos ac procidentes partus contineri ad maturitatem alligata Remora: alios verò scribere Remoram sale adseruatam, adalligatamque, partus soluere: quamobrem alio nomine odmolyontem appellari.