# De aquatilibus 441

Pierre Belon, De aquatilibus, GENITALE MARINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/441

GENITALE MARINVM. Genitale marinum vulgus Italicum Cago marino, Graecum Psoli nuncupat Exangue maris purgamentum est: solutum vagatur, sed eius ea est natura, vt à piscibus aliis minimè tentetur, neque à quoquam in cibo expetatur. Litorale est, neque alibi reperitur quàm vbi Patellae, Ricini & Vertibula degunt. Genitale ex hoc dicitur, quòd teres sit, pedem longum, & mediocris brachii crassitudinis: distendit se ac contrahit hirundinis in morem, vnde & ei nomen inditum est: quinetiam rusi coloris est. Iners, nec nisi serpendo incedit, aspectu toroso, Nympheae radicis similitudine: Semper ad ima sidit: nunquam natat: contrectatumque in seipsum contrahitur, ac cornu duritiem habet, vixque acuta cuspide pertundi potest: alioqui permolle, dum sua sponte mouetur: Suas promuscides quando vult exerit, atque ita constringit, vt ex pedali longitudine vix sex digitos longum appareat. Acetabulis quae in promuscidibus habet, lapidibus haeret: in quibus plusqua quatuor millia nonnunquam annumeres. Ex anteriore autem capitis parte rursus crinitas emittit veluti arbusculas acetabulis plenas, quibus quicquid palpat, ad os adducit. quod tam amplum aperit, vt vel integram conchulam admittat: vescitur enim omni conchyliorum genere. Eius recrementa viscida sunt ac lenta, albissima, copiosa: quae ita tandem indurantur, vt cum fidibus de duritia & neruea firmitate certare possint. Os in gyrum ossiculis dentatum habet, praeterea nullis ossibus ali bi praeditum. Ab ore gula in stomachum defertur, quo modo in Erinaceo marino dictum est: reliqua vt intestina circumponuntur in gyrum, quae vix obseruari possunt. Alia sunt purgamenta marina quae genitale viri imitantur tum specie, tumagnitudine, sed pinnis subnexis binis loco testium. Est piscis nomen, quod & nos genitale nuncupamus marinum, à nonnullis Halesurion dictum. Quanquam Halesurion sunt qui pro Callionymo pisce capiant. Αἰδοῖον quoque θαλάσιον κολυβδαιναν vocauit Epicharmus, vt Nicader tradit. Lumbricum marinum & terrestrem refert. Nam lumbricus sic se contrahit, vt ex sesquipedali longitudine orbicularis ferè fiat.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
