Latin
ASILVS, SIVE OESTRVM
Pierre Belon, De aquatilibus 442
Unproofread scanNot analysed yet
ASILVS, SIVE OESTRVM. Asilus marinus Oppiano Cestrum, terrestri Millepeda longe maximus, vtrinque octonos pedes habet, in ambobus lateribus sedecim. Octonis quoque in tergore tabellis loricatur: quae totidem vtrinque pedibus respondent. Priorum autem pedum vngues ad caput, posteriorum autem versus caudam reflectuntur: ex quo eum &antrorsum &retrorsum ingredi posse credibile est. Vnguibus pisces quos apprehendit, stricte continet, subitque eorum squamas, nec inde vnquam abscedit, donec eos eroserit. Erythrinos, Dentales ac Sargos edit, vt in Corcyra Mullum à duobus Asilis vtrinque penè desquamatu aliquando viderim, tametsi Mulli plerunque Cestros absumant. Oculos habet paruos, nigros, aliquantulum eminentes: atque in orbem, vt terrestris millepeda se contrahit. Praegnas plerunque reperitur. Versatur in limosis portubus, &spurcitia refertis. Est etiam Asilus terrestris, cui lingua siue promuscis aculei vice fungitur, qua sanguinem exugit, &tergora quadrupedum penetrat, non minus ac tabanus, armentis valde obnoxius: de quo Virgilius, cui nomen Asilo Romanum est, oestrum Graii vertêre vocantes: Asper, acerba sonans, quo tota exterrita syluis Diffugiunt armenta: furit mugitibus aether Concussus. Aristoteles octauo de historia animalium: Thunni (inquit) &Gladii agitantur oestro, canis exortu.