# De aquatilibus 442

Pierre Belon, De aquatilibus, ASILVS, SIVE OESTRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/442

ASILVS, SIVE OESTRVM. Asilus marinus Oppiano Cestrum, terrestri Millepeda longe maximus, vtrinque octonos pedes habet, in ambobus lateribus sedecim. Octonis quoque in tergore tabellis loricatur: quae totidem vtrinque pedibus respondent. Priorum autem pedum vngues ad caput, posteriorum autem versus caudam reflectuntur: ex quo eum & antrorsum & retrorsum ingredi posse credibile est. Vnguibus pisces quos apprehendit, stricte continet, subitque eorum squamas, nec inde vnquam abscedit, donec eos eroserit. Erythrinos, Dentales ac Sargos edit, vt in Corcyra Mullum à duobus Asilis vtrinque penè desquamatu aliquando viderim, tametsi Mulli plerunque Cestros absumant. Oculos habet paruos, nigros, aliquantulum eminentes: atque in orbem, vt terrestris millepeda se contrahit. Praegnas plerunque reperitur. Versatur in limosis portubus, & spurcitia refertis. Est etiam Asilus terrestris, cui lingua siue promuscis aculei vice fungitur, qua sanguinem exugit, & tergora quadrupedum penetrat, non minus ac tabanus, armentis valde obnoxius: de quo Virgilius, cui nomen Asilo Romanum est, oestrum Graii vertêre vocantes: Asper, acerba sonans, quo tota exterrita syluis Diffugiunt armenta: furit mugitibus aether Concussus. Aristoteles octauo de historia animalium: Thunni (inquit) & Gladii agitantur oestro, canis exortu.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
