Latin
PHRYGANIVM
Pierre Belon, De aquatilibus 443
Unproofread scanNot analysed yet
PHRYGANIVM. Phryganium fluuiatile aequè ac marinum deiectamentum, Galli Charree appellant, quòd cinerum recrementis sit persimile. Pisciculus est aut potius vermiculus, quo piscatores vtuntur pro esca: sic appellatus, quòd Phrygana, id est fremia, cremia, siue festucas suae thecae aut tegumenti lateribus, filo tanquam araneae ab eius ore dependente (nouit enim nere vt aranea) agglutinas atque alligans, circumponat: ex quibus augescens, casam ampliorem sibi construit, in quo pinnoterem imitaretur: nisi pinnoteres sibiipsi domum facere nesciret. Senos vtrinque pedes habet, quibus in aquae etiam rapidissimae riuulis incedit: Nare enim nescit, estque animal tenue, oblongum, paruae erucae simile, quem auidissimè apperunt Truttae: est enim profluentibus aquis ac torrentibus frequens. Eo etiam pisciculi si sua theca seu inuolucro nudetur, affatim capiuntur. Chrysippus Philosophus (inquit Plinius) tradit Phryganion alligatum remedio esse quartanis. Quòd autem esset id animal, nec ipse descripsit, nec nos inuenimus qui nouisset.