# De aquatilibus 444

Pierre Belon, De aquatilibus, PHRYGANIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/444

LVMERICVS MARINVS. Lumbricus marinus, terrestri maior, stabulatur in littore intra arenam, atque in eo potissimùm tractu, quem aestus alti maris contegit: vnde interdum discedens siccum relinquit. Piscatoribus ad escam plurimùm confert, quem dum consectantur à recrementis, quae more terrestris super arena relinquit, agnoscunt, quae quo loco perceperint, eo pala ferrea impacta lumbricos è profundo extrahere solent, quos canistris in vsum diligenter adseruant. His natura ad excauandam humum mucorem in anteriore parte dedit, quem humi applicant: ex quo cum impetu spongiosum quidpiam egerit, quod euomuisse videtur: paulatimque in arenam subingressus, iterum in corpus regerit, quoad se totum arena contexerit, quod idem terrestri lumbrico accidere solet. Vtrisque transuersi branchi per ambitum insunt, quibus totam corporis molem contrahunt atque extendunt, vt ex pedali longitudine breuissimi, & ferè orbiculares euadant. Verùm marinus lumbricus teres est, pe dem longus, digitum crassus, viscosus admodum, croceum colorem fundens, quo naues inficiuntur, qui etiam triduum perdurat. Villos in articulationibus pro pinnis habet: arena & limo vescitur.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
