# De aquatilibus 447

Pierre Belon, De aquatilibus, HIPPOCAMPVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/447

quam hamo decipi solitus: ore enim est adeò exiguo, vt vix acu traiici possit. rostrum illi est veluti rotundum, leuiter compressum & cartilagineum, in cuius extrema parte maxilla inferior pyxidatim tanquam operculum superiori congruum inseritur, ita vt rostrum illud calami in modum sit concauum: vnde Antonio Martinello Flandro viro alioqui doctissimo eum pissorbulum vocari posse visum est. Magna est huius cum Tiphlope terrestri (sic enim à Nicandro vocatur, quem etiam Graecum vulgus Typhlinem nominat) similitudo. Vtraque enim testa contegitur dura, cui natura vtrinque in lateribus rimam fecit cutilarem, contra aliorum naturam, vt eius aluus distendi possit in praegnantibus. Ambae squamis carent. Marina perfectam magnitudinem assecuta est, ad pollicis crassitudinem accedit, & cubiti longitudinem. Pinnas congri modo in lateribus duas iuxta branchias, & vnam in tergore habet. Caudae verò extremum ei pinnicillo simile est, qui in summo maioris antennae marinae ranae conspicitur, paulò tamen minor. Branchias vt Murena contectas habet: oculos tam paruos, vt vix grani milii magnitudinem aequent. Maris & foeminae discrimen suscipit. Ambobus corpora angulosa, oblonga, à capite ad vmbilicum quadrangula: ab Vmbilico verò per caudam in quinos desinunt angulos: altera in anteriori parte sexangula est: ac rursus ab vmbilico ad caudam quadrangula. Vnicam tantùm in medio ventre rimam ferunt, cùm tamen terrestris duas habeat, in lateribus vnam vtrinque, quae tam mari quàm foeminae datae sunt. Vnicum quoque habent intestinum, album, recta exporrectum, multa pinguedine circunsessum, hepar pallidum, oblongum: sub cuius parte dextra fel continetur caesium, grani hordei magnitudine. Cor vix milio majus esse cernitur. Spina tergoris articulationibus seu spondylis raris intersepta est. Vuluam habet bicornem, vt caeteri pisces, ouis plenam, grani sesami magnitudine, rotundis, rubris, translucidis, quae ipso quidem vere excludit.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
