# De aquatilibus 5-2

Pierre Belon, De aquatilibus, BALENA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/5-2

pertinent, puto equidem ad Orcam & Delphinum (quorum anatomen postea describemus) referri posse, cùm hoc viuiparum Cetacei genus exteriore forma illis respondeat, & ab iis incredibili tantùm mole discrepet. Huius rei testes sunt ossa tam vasta, tamque numerosa in plerisque regionibus conspici solita, vt iis rustici apud Britannos, Armoricos ac Scotos (quorum mare magna horum piscium copia abundat) tanquam palis, suos hortos, praediaque obsepire consueuerint. Proinde non est à nobis huius piscis forma ita exactè depicta, vt & aliorum omnium, quos postea conspicies: non enim eius tanta nobis facta copia fuit, vt hanc per opportunitatem ad viuum depingere potuerimus, sed ab antiqua quadam effigie desumptam tibi proponimus, quam proximè ad naturalem ipsius piscis figuram accedere iudicauimus. A.iii. φάλυνα, Balena, Balcine, Italis Capidolia. misitanus sistulis bonig (uellata sagach, υμικαι(ique illis int alinius siue uidiPRISTES.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
