# De aquatilibus 50

Pierre Belon, De aquatilibus, TESTVDINES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/50

TESTVDINES. Quiparorum amphibiorum quadrupedum naturam habent omnes ferè testudines, quas Aristoteles generali vocabulo Chelonas, Italia Galanas, Gallia Tortuas nominat: quarum etiam figuram Peloponnenses in suis numismatis referentes ob id Chelonia appellarunt, vnde Eupolis obolum Calichelonium vocauit. Hae verò testudines, etsi praeter aliorum, quos descripsimus, aquatilium quadrupedum morem, concha longè durissima contegantur, quia tamen lacertosi generis esse nemo negauerit, post Crocodilorum species iure describendas esse duximus. Harum nonnullae marinae sunt, aliae fluuiatiles, aliae verò nemorales. marinas testudines Plinius mures marinos nominat, quas Oppianus inter eos pisces, qui longius è mari in agros euagantur, annumerat. Duorum sunt discriminum, longae ac rotundae, ambae litorales. Longae tamen magis pelagiae, quae (vt & reliquae omnes) dum paulum in aqua steterunt, per eius summum tantisper caput exerunt, dum externo aëre (quod & vitulis marinis accidit) pulmones, quos carnosos & sanguineos habent, saturauerint. Testudines enim in mari per nares spiritum trahere necessarium fuit, cùm branchiis careant, vesicam quoque vt & reliqua quadrupeda terrestria habent. Omnibus item testudinibus hoc est peculiare, vt mortuae sicut & delphini supinae fluctuent. Mares planam subtus testam, foeminae concauam habent. Oblongas testu dines omnium maximas in portu Torrae rubri maris ciuitatis frequentes vidimus, quarum testae, vanni bene magni longitudinem ac latitudinem exaequant. Caput habebant admodum solidum, atque os ita durum, vt vel crassissimos asseres eroderent. Proinde omnes edules sunt, atque optimi gustus: sed Graecis per religionem his non licet vti, fluuiatilesque praeter magnitudinem omnino imitantur, quemadmodum & marinae rotundae ad terrestres ac nemorales ipsa forma accedunt, quarum plurimas in foro Veneto me vidisse memini, calice conuexo, multis tuberculis elato, inaequali tegmine, in gyrum crenato duro, rigidoque, vtrinque decliui, ac cataphracti clypei modo in rotunditatem desinente: cauda breuiore, capite admodum duro, rostro aquilino, ferè osseo, dentibus & lingua carente, adunco, cuius margines cultelli in morem secare posset, Fluuiales testudines, Aristoteles haemidas vocat, quas à cheloniis secernere videtur: ob id (ita enim puto) quòd lato neque ita conuexo dorso appareant. Graeci ποταμια χελώνια vocauerunt Plinius Lutarias testudines appellare maluit, quòd luto ac coenosis paludibus oblectentur: à marinis testudinibus ipsa tantùm testae vastitate distant. Sunt enim harum, quemadmodum et marinarum, quaedam longae, aliae etiam rotundae.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
