# De aquatilibus 51

Pierre Belon, De aquatilibus, TESTVDINES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/51

Montanas testudines Graeci ὀρεινὰς, nostri nemorales, alii terrestres appellauerunt, omnium longè delicatissimas, ac magis salubres: quamobrem à medicis in resumptiuo victus genere, hecticis, & marasmo ac tabe laborantibus praecipi solent: offerunt autem eas capitibus ac pedibus ablatis, vel furno, vel testa exassatis: vel cum pineis pistaciis & saccharo subactas, ex quibus alimenti genus conficiunt quod tortugatum nominant. Multae sunt in Thracia, Macedonia, & apud nostros Linguoccitonicos, quarum forma ad marinas rotundas, sola magnitudine dempta, accedit. Inauditum antiquis testudinis genus apud Turcas è longinquis regionibus allatum vidi: cuius testa rara est ac pellucida, chrysoliti colorem mentiens, ex qua Turcae cultellorum manubria efformant, tanti pretii, vt etiam clauis aureis exornare non dedignentur. D.ii. Testudo supina. διην RANAE. Ranam, amphibium esse quadrupes ac vocale, nemo inficiatur: aquis innatat, saltando per terram graditur, ac coitus tempore ololiginem edit (ca enim est ranae vox, quam probè Aristophanes confinxisse videtur), Batrachum Graeci vocauerunt, vulgus nostrum Grenoillam. Multorum quidem est generum, sed palustris ac marina tantùm edulis est.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
