# De aquatilibus 54

Pierre Belon, De aquatilibus, TESTVDINES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/54

Rubetam ac viridem paruulam ad medicamenta potius vtilem esse compertum habemus: venenata est quae coenosis antris ac cloacis plantarumque radicibus, & sub terra altè defossa reperitur, rospum & bussonem nominant: è cuius capite detracti calculi, oculis ac venenatis poculis mederi falso circulatorum vulgus autumat. hi enim potius à rubetae cerebro detrahuntur: vulgus nostrum crapodinas appellat: quas ab antiquis Chelonites vocatas postea docebimus, cùm de lapidibus nomen à piscibus habentibus à nobis disseretur. Rana marina ad palustrem accedit, sed cartilagines habet ossium loco, estque palustri procerior, atque aestuariis frequens, vt paulò pòst suo loco tractabitur. Rana palustris paucis antehac annis in cibis apud nos expetita, ore est praegrandi, nullis dentibus praedito, quod foras ex aqua, testudinis modo, emittit, vt auram excipiat: chamaeleonem in cibo capiendo imitatur, vesciturque muscis, locustis, millepedibus, erucis, culicibus: quibus dum insidiatur, linguam ternum digitorum longitudinis foras exerit ac vibrat, in cuius extremo spongiosus quidam veluti mucus, visci modo, quicquid contingit, agglutinat, vt integrum scarabeum plerunque in aluum demittere conspiciatur. Ad quod munus ossicula vtrinque duo in radice linguae (vt & serpentes) habet, quibus ipsa miro naturae artificio confirmatur. Sed & hoc multò maiore admiratione dignum est, quod post semestrem vitam, ranae in limum resoluantur, vernisque rursus aquis renascantur. Attamen oua pariunt, coeunt, foetusque emittunt continuo veluti filo sibi cohaerentes (carnes minutim conscissas ac nigras esse dixeris) gyrinos vocant, oculis & cauda insignes, qui mox in posteriores pedes abeunt. Ranae hepar in tres lobos distinctum est, sub quo vna vtrinque pulmonis pars apparet: lienem quoque rotundum, & paruum habet: intestina nodulis intercepta, vesicam, testes, ac caetera ferè interiora membra reliquis animalibus terrestribus similia.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
