# De aquatilibus 56

Pierre Belon, De aquatilibus, CHAMAELEON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/56

Lineam habet sub ventre squamulis denticulatam, albam, ad caudam vsque protensam, adeoque artificiosè in huius animalis pedibus natura lusit, vt anteriores eius pedes à posterioribus maximè dissideant. Anterioribus enim ternos intra digitos extra binos, posterioribus autem ternos extra: intra autem binos posuit. Duodecim oua excludit, longa, lacertarum modo: cor habet muris domestici magnitudine, hepatis lobos duos: quorum sinister maior est, folliculis fellis grani hordei magnitudinem non excedit, sinistro hepatis lobo inhaerens: eius figuram sequens pictura te docebit. CAP. VII. De cartilagineis viuiparis oblongis.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
