Latin
CHAMAELEON
Pierre Belon, De aquatilibus 58
Unproofread scanNot analysed yet
Multae sunt cartilagineorum species: viuiparorum enim alii tam oblongi, quàm plani. Quiparorum rursus totidem sunt notae. Cartilaginei autem dicuntur, quòd ossium vel spinarum loco, quiddam habent medium ac flexile, quod cartilaginem vocant. Aristoteles cum quibusdam antiquissimis Graecis huiusmodi aquatilia σιλάρια, ἀπὸ τοῦ σέλας ἔχειν appellauit, hoc est, quòd cutem noctu splendentem ac relucidam prae se ferant. Nos ergo de viuiparis oblongis primùm dicemus, quos à planis ipsa tereti atque oblonga forma distinguere oportebit. Tales sunt Carcharias, Libella, Vulpecula, Simia, Serra marina, Galei ac mustelae omnes, quorum descriptio mox subsequetur.