Latin
CANIS CARCHARIAS
Pierre Belon, De aquatilibus 59
Unproofread scanNot analysed yet
Laterum ac tergoris pinnas longè quàm in quouis sui generis cartilagineo pisce maiores gerit: quibus minor est quae ad caudam protenditur. Podicem inter duas pinnulas habet: ac quod ad eius caudam attinet, ea cubitalem aequat longitudinem, eoque ad vulpeculam accedit, (quam Veneti porcum marinum vocant) quòd eius superior pars, quae vertebris communita est, altius attollitur, quàm inferior quae crescentis lunae figuram exprimit, quarum intercapedinem dimidia linea explere potest.