# De aquatilibus 61

Pierre Belon, De aquatilibus, CANIS CARCHARIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/61

Galenus, Aetius, Plinius, caeterique doctiores, Zigaenae ac Libellae nomen indiderunt: nos vulgò Niuellum appellamus: quod instrumentum inuersum, quia ad arcus & tormenti bellici similitudinem accedat, Itali Balistam nominare maluerunt. Massilienses à dentium saeuitie Cagnolam, atque à se ritate Iudaeum, & fortassis à deceptione Baratellam incerta nomenclatura dicunt. Ceraceus est piscis, cartilagineus, rotundus, oblongus, horridus, ac planè monstruosus, Mediterranei ad Smirnam maxima incola mustelini generis, damnosus magis quàm vtilis. Quamobrem natura carnem insipidam, & humanis corporibus noxiam illi tribuit: dentesque (quos in quinque ordines digestos, numerosissimos, planos, vt Carcharias gerit,) sub cute ad praedam reconditos, atque oculos praeter aliorum morem in pronam capitis partem excauatos, vt deorsum potius, quàm sursum leonina quadam voracitate conuertat. Caetera pinnis cute, ac branchiis planè mustelam refert, sed tanta asperitate non horret. Zigaena, Graecis: Libella, Latinis: Balista, Italis: Cagnola, Massiliensibus. iuisistius suis sensiste mammississimilis

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
