Latin
VVLPECVLA
Pierre Belon, De aquatilibus 62
Unproofread scanNot analysed yet
VVLPECVLA. Ἀλωπέκιον Graeci, Latini Vulpeculam dixerunt, cartilagineum piscem mustelini generis sesquicubitalem, atque interdum longiorem, fulua, asperrima, minime tamen squamosa cute praeditum, quae perpoliendis artificum operibus apprime idonea esset, nisi difficillime à copiosa quae illi subest pinguedine diuelleretur: quamobrem Italorum vulgus piscem hunc Porcum marinum appellauit. Proin de insulsam &cacochymam carnem habet operariorum ac rusticorum cibo destinatam, ellychniis ac pellium concinnatoribus vtilem, cuius etiam hepar sex interdum olei libras colliquatum effundat. Corporis huius piscis moles est triquetra: capitis superior pars, ad Bufonem vel Aquilam marinam, inferior ad porcum accedit, branchiarumque foramina mustelae aut catti similia gerit: ac quo loco caeteris animalibus aures videas, eo in loco natura sub pinnis ad hoc destinatis foramina quaedam, quina vtrinque occultauit, excipiendae atque emittendae aquae accommodata. Caeterum lucidissimos habet oculos, per medium nigerrimos: os semper apertum, Sturionis modo: cuius maxilla superior pectinatim insertos dentes exerit, quibus accedunt alii paruuli in partes disseminati. Rostrum quoque veluti porcinum habet, quatuor foraminibus pertusum, quorum superiores inferioribus minores esse conspicies. Dorsum duabus pinnis communitum, quarum quaelibet suo armata est aculeo. Caudam ad imum latiusculam, sursum in angulum abeuntem: nauiculae temonem esse diceres. Ac quod ad interiores partes attinet, iecore est supramodum magno, albicante, in duos lobos diuiso, quorum vterque vsque ad imum ventrem porrigitur, folliculum sub dextro satis latum, nigrum, copioso fella turgentem. Lienem praeterea rubrum, circinnatum, stomacho insidentem, huicque circa mediam ve tris regionem incumbentem paucas intestinorum spiras, quarum munus vtrinque ad stomachu cuiusdam veluti vterculi absoluere videntur. SIMIA. Cartilaginei generis est, quae Latinis à vultus similitudine Simia marina, Genuensium vulgo à falcata duorum cubitorum cauda, Pesce Spada dicitur: Galeo, Libellae, Hinnulo, ac reliquis galeis ipsa pellis forma ac constitutione ferè respondens.