Latin
SERRA MARINA
Pierre Belon, De aquatilibus 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
SERRA MARINA. Serram, vt Xiphium, aut Gladium, appellauerunt antiqui cetaceum ac cartilagineum piscem, magnae interdum molis: cuius capiti quoddam veluti rostrum adnascitur per medium latum, in mucronem desinens: ad latera in multos veluti dentes vtrinque serratum, in quo à Xiphio praecipuè differt. Est enim huic plana tantùm, &nullis dentibus distincta excrescentia. Proinde Serra, Indico ac magno mari frequens est, nostris litoribus ignota: imò neque antiquis, nec etiam nostris ho minibus, praeterquam solo rostro (quod à mercatoribus isthuc affertur) vsquam compertum. Id autem est longitudinis interdum tricubitalis, sesquipedalis autem latitudinis, per medium planè carE. i.