# De aquatilibus 65-2

Pierre Belon, De aquatilibus, SERRA MARINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/65-2

SERRA MARINA. Serram, vt Xiphium, aut Gladium, appellauerunt antiqui cetaceum ac cartilagineum piscem, magnae interdum molis: cuius capiti quoddam veluti rostrum adnascitur per medium latum, in mucronem desinens: ad latera in multos veluti dentes vtrinque serratum, in quo à Xiphio praecipuè differt. Est enim huic plana tantùm, & nullis dentibus distincta excrescentia. Proinde Serra, Indico ac magno mari frequens est, nostris litoribus ignota: imò neque antiquis, nec etiam nostris ho minibus, praeterquam solo rostro (quod à mercatoribus isthuc affertur) vsquam compertum. Id autem est longitudinis interdum tricubitalis, sesquipedalis autem latitudinis, per medium planè carE.i.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
