# De aquatilibus 65

Pierre Belon, De aquatilibus, VVLPECVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/65

ingrati alioqui saporis est, nulliusque apud veteres memoriae insignis, praeterquam quòd aiunt, piscem hunc Delphino aegrotanti medicinam praestare. Branchias habet Galeis persimiles, pinnasque in tergore, & ad latera satis conspicuas, cutem ad Galeos accedentem, sed magis laeuem. Rumor est, Simiae genus aliud in mari rubro reperiri: quod etsi potius ad torpedinem accedat, terrestris tamen Simiae faciem refert, quibusdam alis praeditam, vt ad aquae superficiem quodammodo volare videatur. Sed hoc piscis aut monstri potius genus mihi nusquam conspectum est: prius autem Simia tum Romae, tum etiam in Ligustico litore aliquando visa est.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
