# De aquatilibus 67

Pierre Belon, De aquatilibus, SERRA MARINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/67

GALEORVM MVLTAE SPECIES. Quos Graeci Galeos, tam marinos quàm terrestres, Latini autem Mustelas, nostri nullo discrimine Marinos canes appellant. Horum multae sunt species, multa etiam nomina consequutae. Quidam enim ab asperitate vel laeuitate, spinaces, aculeati aut laeues: alii à maculosa cute Nebrides, qui & Hinnuli ac Stellares dicti sunt. Omnes litorales cartilaginei generis, ex ouis quae intus concipiunt: viuos deinde foetus miro naturae artificio emittentes, qui etsi generis (vt dictum est) sunt eiusdem, tamen figura, magnitudine, corporis constitutione, atque internis partibus, praesertim vtero, plurimùm iner se differunt. Quamobrem diuersa nomina pro diuersis speciebus sunt adepti: quorum maribus geminae velut apophyses ad excrementi ostium propendent, foeminis folliculus cartilagineus oblongus in vuluae introitu quasi testaceus apparet: in quo albugineus humor concrescit, quem ante conceptum emittunt. Matriculam marinam è re ipsa vulgus vocat. Ea autem tricas quasdam à quaquor angulis tam multiplicibus nexibus intertextas habet, vt fidium inter se conuolutarum speciem referant. Hanc, vt melius qualis sit innotescat, hîc delineari curauimus. E.ii.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
