# De aquatilibus 7-2

Pierre Belon, De aquatilibus, DELPHINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/7-2

DELPHINVS. Delphini nomen magis vbique receptum esse video, quàm eius carnis esum, qua apud orientales plagas vesci summa religio est. Piscis est omnibus maris litoribus frequens: in ponto quidem minor, in Galliae litoribus maximus, ditiorum popinas multis modis apparatus lautiores reddens, inter viuipara connumeratus. Foetum enim producit, quadrupedum terrestrium instar: vnde illud Oppiani, A.iiii. Et Delphin Ponti princeps, vitulique marini Hi pariunt foetus, foetus aequare parenti Posses. Quinque vel sex pedes longus est: crassus autem, quantum hominis amplexus concludere possit. Caeterum glaber, ac sine squamis, liuente tergo, ventre albicante, rostro tereti, tenui & oblongo in anseris modum. Quamobrem vulgus nostrum marinum anserem appellauit, Qyedemer.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
