# De aquatilibus 70

Pierre Belon, De aquatilibus, MVSTELVS SPINAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/70

Huius speciei permulti Lutetiam plerunque Autumno adferuntur: nam aliis anni tem poribus rarissimos cernas, tunc quidem vinae longitudinem, crurisque crassitiem adaequantes: quo tempore foeminas foetas esse, oua super mammis ad praecordia continentes, catulosque pedis longitu dinem aequare in vtero persaepe conspeximus. Hoc à caeteris discrepat, quòd dentes longos, acutos & prominentes, & caudam Rhinae quodammodo similem gerat. Colore externo, internisque partibus quantum ab aliis discrepet, ex sequentibus descriptionibus intelliges. Maris autem figuram ac formam sequens figura te docebit. Acanthus, Graecis: Spinax, Latinis: Agio, Venetis: Aguseo, Genuensibus: Gallicè, Chien demer. ementiss terea qua tuni haliter aute μεν

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
