Latin
SQUATINA
Pierre Belon, De aquatilibus 77-2
Unproofread scanNot analysed yet
SQUATINA. Rhinam Graeci, Latini Squatinam, Galli Angelum marinum vel Angelotum vocant: quòd binis alis vtrinque expansis, quendam veluti Cherubum referre videatur. Magnus est piscis, ac longe Adriatico ac Ligustico, quàm Oceano maximus, vt apud Venetos ac Ligures quadraginta interdum librarum pondus excedat. Cartilaginosus est, viuiparus, contractiore ac longiore, quàm Raia aut Pastinaca, corpore, quaternis alis ad latera communitus est: capite ferè circinnato, ore firmis dentibus cir cumuallato, in Ranae marinae speciem. Id autem habet antrorsum apertum, non autem parte corpo ris supina vt Raiae ac Galei. Quinetiam quas branchias Raiae supina parte ostendunt, eas Squatinae in lateribus, Galeorum more, prae se ferunt. Bis singulis annis parit Squatina, incipiente Autumno foelicius, &circa vergiliarum occasum, septenos aut octonos singulo partu emittens: cuius pellem piscatores Itali prius glubunt, quàm foro exponant. Ea enim assulis distenta, &exiccata, fabris lignariis ad opera perpolienda, vt &Canicularum apud nos, pellis vtilis est. diligenter consideraueris.