# De aquatilibus 85

Pierre Belon, De aquatilibus, RAIA PROPRIE DICTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/85

Est autem Miraleto maior, multasque in tergore maculas rotundas, Miraleti lituris persimiles gerit: tamen est cute asperiore, crassioreque corpore, cuius cauda permultis veluti spinis horret. Caeterum, gustu ac sapore nihilo est asperis raiis inferior. Raiae stellatae quoddam genus Romanum vulgus Arzillam vocat, cuius dentes obtusi sunt, quemadmodum & Flassadae: à qua hoc praecipuè differt, quòd cute sit asperiore, & stellas multò quàm Roweta latiores ac pauciores habeat. Eli. B o 5. Bos, vastissimum Raiarum genus, latissimum ac magis amplum est: vnde illud Oppiani, Batidesque boum genus vsque proteruum. Et alibi, Incola bos coeni, qui vasta mole mouetur Corporis, & latos sese diffundit in armos, Bissenis magnos cubitis porrectus in artus.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
