# De aquatilibus 92

Pierre Belon, De aquatilibus, TORPEDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/92

TORPEDO OCVLATA. Falluntur mirum in modum, qui Plinium reprehendunt, quòd Torpedinis id genus, quod in tergore sex, atque interdum septem, aut eo minus maculas, quosdam quasi oculos referentes gerat, Ocu latam appellauit: atque id cognomen ad Melanurum potius referendum esse autumant. Verùm si ab oculorum pulchritudine & magnitudine Melanurus oculati apud Latinos nomen receperit, quid vetat quominus à multorum oculorum specie, Torpedinis hoc genus, à superiore multùm distans, etiam oculatum appellemus: Ipsa etenim dictio oculorum multitudinem potius, quàm magnitudinem sonat: quanquam etiam vtrumque significare possit. Ac, quantum illi censeres paulò (vt mihi videtur) rigidiores fallantur, ipsum vulgus Romanum satis indicat: à quo adhuc hodie, nemine docente, Occhiatella dicitur. Verùm de hoc, in Melanuro latius. Caeterum, haec Torpedo non magnitudine ac specie tantùm, verùm etiam carnis lentore alteram imitatur: solis quinque, sex, atque interdum septem oculorum maculis ab ea differt: quas ita exactem delineatas in medio tergore prae se fert, vt neminem pictorem iudices rectius aut exactius quicquam effingere potuisse: alioqui naturales oculos paruos habet, ad superius descriptam Torpedinem accedentes.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
