# De aquatilibus 94

Pierre Belon, De aquatilibus, PAJTINACA MARINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/94

PAJTINACA MARINA. Pastinacam appellauerunt Latini, quam Graeci τρυγῶνα, hoc est Turturem, à tergoris colore, ac quibusdam veluti expansis alis, in eius auis similitudinem dixerunt: Lutetiae (vbi verno praecipuè tempore frequentissima est) nullo praeterquam Raiae nomine discernitur, ac cum raiis in foro piscario nullo discrimine diuendi solet. Quanquam Burdegalis & Baionae peculiare nomen habeat, vbi Taram rotundam appellant, ad discrimen Aquilae, quam mox describemus, cui Tarae rotundae nomen indiderunt. Massilienses ac Genuenses Ferrassam, Romani Bruchum nominant. Planus est piscis, duplicis quidem notae, in laeuem & asperum distinctus: etsi vetustiores piscium scriptores, laeuem tantùm Pastinacam agnouerint. Cute glabra ac perpolita integitur, cuius dorsum liuet in corticis platani modum: venter autem albicat, pluribus veluti striis per carnem hinc inde deductis. Aspera. Pastinaca, tota horret aculeis, atque ad caudam praesertim (quam radicis Pastinacae longitudinis habet) permultis vncinis in gyrum dispositis scatentem. Vtraque verò Pastinaca pinnas latiores exerit, quas in alarum morem, cùm natat, expadere solet, in quo Turturem imitari crediderunt. Proinde dentibus caret, solaque maxillae asperitate, vice dentium, vtitur, ac branchiarum foramina, vtrinque quina, in oris parte supina gerit. Caeterum, piscatores eodem Pastinacam vtramque, quo raias, educere pacto consueuerunt, nempe hamo & euerriculis: sed plurimùm ab earum venenato aculeo sibi metuunt, quem ad caudae radicem, digitali longitudine, interdum duplicem, interdum etiam triplicem (quod in aspera plerunque cernitur) exerit, ac decumbentem, dum capitur, arrigit: Radium Latini vocauerunt, de quo illud Oppiani, Nascitur extrema cauda impenetrabile telum Trigoni. Vtraque Pastinaca litoralis est, & coenosis gaudet, & Caridibus, Gobionibus, Aphiis, & Cancris (quos persaepe in eius ventriculo reperias) vescitur. Hepate est admodum amplo, quo (quemadmodum & Aquilae) in dolium coniecto nostri piscatores sua sponte eliquatum, pro oleo vtuntur. Graecis, Τρίγων: Latinis, Turtur & Pastinaca marina: Vulgo, Raye: Burdeg. Tareronde: Massil. ac Genuens. Ferrasse: Romanis, Brucho.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
