Latin
AQVILA MARINA
Pierre Belon, De aquatilibus 95
Unproofread scanNot analysed yet
AQVILA MARINA. Pastinaca maior, veteribus Graecis ἀετὸς, Latinis Aquila marina dicta est, quòd magnas ac distentas, in alarum formam, pinnas gerat: sitque capite atque oculis ferè miluinis. Aquitani Taram francam vocant, ad superius descriptae Pastinacae differentiam: Romanorum vulgus Aquilonem: Genuenses, ab oblonga &ferè murina cauda, duarum vlnarum longitudinem interdum excedente, Pesce ratio nominant. Illyrii, lingua vtentes Italica, Rospum, hoc est bufonem marinum, à capitis bufonem referentis similitudine, vocauerunt. Piscis est Adriatico satis infrequens, quamobrem Venetiis apud Clodiam insulam aliquando captum ac depictum, cum magna admiratione à circulatoribus circunferri vidimus. cuius descriptionem integram antequam hîc proponamus, ne quis nominum ambiguitate atque affinitate decipiatur, illud vos admonitos velim, marinam Aquilam, ab hac quidem alteram esse, sed volucrem, ac super mare ac lacus diuagari solitam: cuius ea est natura, vt pisces, acutissimis (vnde nomen habet) oculis semel conspectos, a summo aëre, deorsum in aquae profundum delata, protinus capiat ac deuoret: vnde Graecis ἀλιαιετος, Latinis Ossifraga dicitur. vulgus nostrum Offrage, Itali, Lacum Lemanum incolentes, Agnistam piumbinam vocant. Caeterum, vt ad maioris Pastinacae descriptionem redeamus, litoralis est ac coenosa, capite elato, Aquilae vel Milui oculos ac rostrum referente: dentibus sic in ore dispositis, vt totum eius palatum, tam supernè, quàm infernè, iis veluti latioribus tabellis ordine transuerso dispositis, constratum prae se ferant. Tergoris color supernè quidem liuet, subtus autem albicat. Cauda illi est admodum longa, quam piscatores statim ipso pisce adducto auferunt, ob venenati radii noxam, quem in altera Pastinaca descripsimus. Quamobrem etiam iis locis, quibus frequens est, arctissimo interdicto vetitum est, ne publicè cum aculeo diuendatur, Alioqui dura carne praeditus est, inquiunt Galenus &Philotimus, &quae stomacho magnum in conquendo negotium exhibeat. Imò hoc etiam deterius habet Pastinacarum &Aquilarum caro, quòd tetrum aqu grauem odorem ipso sapore prae se ferat. Quamobrem eam dum edunt, alliatis condimentis intingere solent, vt acutissimus allii sapor alterum facilem obtundat. LAMIA.