Latin
AQVILA MARINA
Pierre Belon, De aquatilibus 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ossibus, spinis, ac squamis pisces carent qui cartilaginei Latinis dicuntur, Aristoteli ἀπὸ τοῦ σέλας ἔχειν, selachiorum nomen habent, de quibus post viuipara tum longa, tum plana, superest vt disseramus. huius autem notae sunt, Sturio, Attilus, Collanus ac Silurus. Qui postea occurrent, altera aeditione describentur. VRIO. Sturio marinus ac fluuiatilis piscis, omnium sui generis cartilagineorum, longè delicatissimus est: qui si cum antiquorum piscium nomenclatura conferatur, fortasse Latinorum Acipenseri, Graecorumque Helopi respondere videbitur.