# De aquatilibus 98

Pierre Belon, De aquatilibus, AQVILA MARINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/98

Latorum ac planorum piscium viuiparorum, ac cartilagineorum, longè maximae molis euadit, qui Graecis λάμνης, Latinis Lamia dicitur, ipsa voce ad hamiam quodammodo accedente: de quo sic Oppianus, Et quis vastus aper superabit robore Lamnam: Galeorum generis est, scabraque cute integitur: atque os habet in anteriore capitis parte, rhinae aut ranae modo positum: in quo mirum hoc esse videtur, quòd dentibus plus minus ducentis sit refertum, in vtraque maxilla per quaternos versus dispositis: ad radicem latis, in acutum ac pyramidem desinentibus, atque ad latera crenatis: quibus nostri fabri aurarii plurimum vtuntur: linguas serpentinas falso appellant. Lamias enim qui capiunt, ex earum dentibus ac maxillis magnum quaestum facere solent, quos aiunt aduersus venena conferre: quamobrem auro atque argento vulgus includere solet. Nostris alioqui piscatoribus incognitus est piscis. Genuensibus ac Neapolitanis veteri Lamiae appellatione notissimus: cuius carne vesci minimè dedignantur. IX. CAP. De cartilagineis ouiparis.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
