Latin
ii
Pierre Belon, De aquatilibus ii
Unproofread scanNot analysed yet
Venit ad me superioribus diebus Petrus Bellonius, nouarum atque abditarum rerum apprime studiosus, cui patronum ac Mecoenatem Crassum aliquem magnopere exoptauerim, vt arduos eius conatus (sunt enim magni admodum sumptus) impense adiuuet. Is mihi praeter auium, quadrupedum, serpentum, ac plantarum quarundam Icones, mutilam quandam piscium historiam ostendit, superi atque inferi maris miracula referentem, quam se ille in Asia, Africa, ac nostra quoque Europa magno labore, atque incredibili propè diligentia conspexisse affirmabat. Horum pulchritudine vehementer illectus, facere non potui (Lector) quin illi communia haec tibi facere cupienti, atque ob id prelum meum &operam meam vehementius expetenti, protinus concederem, futurumque esse mihi aliquando pollicerer, vt eadem aliquando tibi, quae &mihi etiam ipsi arriderent. Quid enim aliud est Philosophum esse, quàm ea, quae in nostrum vsum terra marique diuagantur, naturae artificia ita contemplari, vt ex his non solùm vtilitatem ac voluptatem quandam, sed &multò magis summi illius authoris ac conditoris nostri longè admirabilem industriam percipiamus? Itaque non solùm characteres atque officinam meam, verumetiam in conscribendis ac a. ii. disponendis aquatilium libris omnem operam concessi: hocque maximè studui, ne quid in eis confusum, aut praeter decorum, perperam inculcatum esset: Scio enim iampridem quantum tibi breuitas placeat. Praeterea nonnullos audio, tum hîc, tum etiam in Germania atque Italia in id instituti omni diligentia incumbere, quibus, quod deinceps dicerent, abunde reliquisse videmur. Vale. ampliss. Cardinali Castillionaeo S. QVVM ego superioribus annis, ampliss. Card.