Latin
ALTER INDEX
Pierre Belon, De aquatilibus lxxix
Unproofread scanNot analysed yet
Piscem Graeci ἰχθη vocauerunt: Angli ac Germani fischen, Galli piscionem, pro linguae suae natura dicere maluerunt. Cuius differentias partim à magnitudine, constitutione, figura, colore, loco, atque accidentibus: partim ab ipsorum cum signis caelestibus, volatilibus, quadrupedibus, insectis, stirpibus, &diuersarum artium instrumentis, similitudine deductas esse comperio. Vnde à piscium magnitudine quidam cetacei, à constitutione cartilaginei, spinosi, squamosi, glabri, testacei, crustati, molles, duri: à figura, plani, rotundi, longi, lati: à colore, hepatii, glauci, varii, mulli, rubelli, melanuri &callichthyes appellati sunt. Sic etiam à loco, pelagii, litorales, saxatiles, aniphybii, fluuiales, lacustres ac palustres dicti. Ab accidentibus autem, Torpedo, ac Remora nomen habuerunt. A similitudine cum signis caelestibus, Stellae ac Lunae: Cum auibus Turdi, Merulae, Milui, Turtures, Passeres, Sturni, Noctuae, Coliae, Corui, Pari, Aquilae, Accipitres, Hirundines, Pauones, Gracculi, Galli, Cuculi, Phoenices, Attagenes, Grues, Psittaci: Cum quadrupedibus, Vrsi, Simiae, Canes, Boues, Vaccae, Equi, Asini, Vulpes, Lupi, Pantherae, Lepores, Erinacei, Leones, Elephanti, Hienae, Oryges, Mustelae, Feles, Vituli, Arietes, Oues, Lacerti, Mures, Hinnuli, Porci, Hirci, Capri: Cum insectis, Cicadae, Aselli, Culices, Pediculi, Aerucae, Locustae, Scarabei, Muscae ac Grilli: Cum stirpibus, Cucumeres, Vuae, Vrticae, Rubi, Vertibuli, Tuberes: Cum iis, quibus quotidie vtimur instrumentis, Lirae, Serrae, Gladii, Rotae, Acus, Patellae, Sphaenes, Pectines. Quinetiam à partium corporis exteriorum similitudine, quidam Orchies, Aedoeones, Pulmones, Aures &Digiti: alii verò ab aliorum inanimatorum specie, Rhombi, Soleae appellati sunt. Quorum singularem descriptionem sequentibus libris ita disponemus, vt sanguine praeditos primum, deinde verò exangues explicemus. Sanguinei hunc ordinem sortientur, vt à cetaceis ad cartilagineos, atque ab his ad planos ac reliquos tam marinos, quàm fluuiales descendamus. Cetaceorum quosdam viuiparos, pilosos, quadrupedes, glabros, ossibus praeditos: alios ouiparos, spinosos, &squamosos ostendemus: quemadmodum cartilagineorum nonnullos longos, alios autem planos, viuiparos, &aspera cute contectos.