# De vero telescopii inventore 2

Pierre Borel, De vero telescopii inventore, PETRUS BORELLUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-borel/de-vero-telescopii-inventore/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-borel/de-vero-telescopii-inventore/2

TIra hominum sagacitas ad artes acquirendas proMfectò fuit, sed major, in hoc seculo, ut inventorum admirandorum copiâ comprobatur, sed nullum adeò audax inventum & suspiciendum ac conspiciliorum extitit, cum eorum ope quae etiam in astrorum penetralibus continentur retegantur, adeò ut ea quae natura invida nobis negaverat, homines ingeniosi, velo ejus caliginoso sublato, detegerint, natura enim iis oculos peripheria tali effictos dederat ut ad certam sphaeram tantum extendi possent: illi verò ratione, divini luminis scintillâ, instructi sibi oculos novos effingunt, quibus sphaera visionis in infinitum producitur, adeò ut nova astra innumera maculasque eorum & varias phases percipiant, & manifestissimè in lunâ ob majorem sui proximitatem, maria scilicet, insulas, montes, saxa & caetera cernant, adeò ut de iis multi tabulas veluti geographicas concinnaverint, utpote Hevelius, Fontana, &c. At insurgent aliqui, dicentes, stupendam fuisse hominum arrogantiam, quod limites sibi à Deo praescriptos transire, ejusque opera aliquo modo reformare ausi fuerint, quodque novi, Dei operum Momi, seculo hoc fuerint, qui oculos alios nostris admovere ausi sint, insolitaque in astrorum intimis corporibus observare & interrâ animalculorum ferè atomorum interiora rimari. Hi apud acriores censores videntur Dei Optimi Max.

---

Pierre Borel, De vero telescopii inventore. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_vero_telescopii_inventore.
