Latin
PETRUS BORELLUS
Pierre Borel, De vero telescopii inventore 3
Unproofread scanNot analysed yet
opera defectus accusasse, &eò meliora facere voluisse, sed procul haec atheorum opinio: nonne praestat dicere, Deum ob peccata primi nostri Parentis Adami nos hisce artibus orbari per multa secula voluisse, nunc verò speciali ac paternâ clementiâ nobis mentes obtenebratas ob peccatum aliquomodo aperire dignatum esse? Haec profectò stupendae hominis mentis, ejus divinae originis, immortalitatisque ideò suae non mediocre sunt argumentum. Sileant igitur Athenae antiquae cum fabuloso suo lynceo, sileant fabulae, quae viros terrae penetralia oculis penetrantes extare asserunt, quibus thesauros &fontes, fodinasque percipiant: extant hodie lyncei veri ac praestantiores, quorum visum nihil effugere potest, utque Deus viros miseros pro Apostolis accipere, sic etiam ex populi faece ad hoc arcanum patefaciendum viros ignobiles eligere voluit, ut suo dicetur loco vviviviii. iiii. ii. CAP. III. Encomium Conspiciliorum. . xiiii. Icet nobis ferrea vox esset, oraque centum, non satis laudari posset adeò praeclarum inventum, quid enim admirabilius, quàm beatas ferè attingere sedes Solem &Lunam ad nos evocare, languentem restituere visum senibus, &remotissima objecta ad se revocare. Multas utilitates conspicilliorum hîc non recensebo, cùm ad aliud reservatae sint capitulum, audiamus tantùm quae de arte, quâ conficiuntur, magnus retulit Cartesius in libro suo de dioptricâ.