Latin
TELESCOPIE
Pierre Borel, De vero telescopii inventore 32
Unproofread scanNot analysed yet
Primus ille, nempe Jacobus Wilhelmi, ait Virum illum nominatum fuisse Joannem Lapreyum, &habitasse in vico hujus civitatis dicto Caponario, in aedibus ipsis quas in praesenti inhabitat Sartor pannarius, aut vicinas eis de quo dubitat. Dixit illum ipsi notum fuisse dum conspicilia faceret, &etiam postea cum tubos longos sive Telescopia fabricaret, &hoc factum esse jam ante elapsos ferè 50. annos. Ait dictum Lapreyum mortuum esse, ut putat, jam 20. annis praeteritis, sed benè ipsi constare Lapreyum illum in hac ipsa civitate obiisse: rationem depositionis addidit, quod hic Testis ipsi vicinus propior fuerit, ex distantia solummodò quatuor aut quinque domuum, &benè notum ipsi esse: Insuper dictum Joannem Lapreyum cum primum Telescopium ab ipso constructum obtulisset Mauritio Principi, ab Excellentia illius dono donatum fuisse, sicut tum temporis inaudivit.