Latin
SECRETUM
Pierre Borel, De vero telescopii inventore 41
Unproofread scanNot analysed yet
Majus artificium autem est superficiem vitri exactè planam quam cavam reddere &expolire. Alterum genus Telescopiorum fit ex duabus lentibus convexis, &lens oculis admovenda è parvo segmento desumitur, nam magnum segmentum nimis longum requireret Tubum. At inversa sunt in hoc Telescopio objecta. Tertium genus ex 3. vitris diversis fit, nempe duobus convexis &uno concavo: at superior lens convexa sit planior necesse est; concava oculo proxima retinetur. Inter has duas altera convexa ex segmento minoris sphaerae esse debet. Quartum genus Telescopii ex tribus Specillis convexis fit juxta proportiones in Tubo sitis. zec Dig De materia Tuborum. Tlunt plerumque ex papyro, uti sunt illi Johannis Wiselii Augustani, Optici, &Vangelistae Torrezelli, Magni Hetruriae Ducis Mathematici; at praestant ex