Latin
PETRUS BORELLUS
Pierre Borel, De vero telescopii inventore 7
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc pacto, si res exequi possit, non dubium est, quod objecta puriora cernentur. Quodque me adhuc ad haec credenda impulit, est sigillatio Glauberi nova ad vasa chymicorum probè obturanda, dum vitri frustum rotundum in collo vasis sigillandi cum smiride circumagitur, sic enim adeò expolitur ut ne acrioribus etiam spiritibus, aquae regiae vel essentiis ullum aditum praebeat. CAP. De Conspiciliorum varietate. ¶Entis humanae foecunda sunt inventa, uno invenMto Conspicilio, multa alia invenerunt homines, &ad omnes ea figura accommodarunt: alii enim concava ex unâ parte, alii ex ambabus, ut lentes, alii convexa ex una parte, alii ex ambabus, alii ex unâ parte concava, ex aliâ verò convexa fecere. Alii ad specula omnium harum figurarum devenere, imò &ad parabolica, ellyptica &hyperbolica quae omnia antecellunt conica cylindrica angulosa, &c. Ex quibus omnibus mira prodiêre iuventa ad perspectivas curiosas conficiendas, de quibus Niceronem in perspectivâ suâ enriosa consule, vel ad comburendum, fundenda metalla, &calcinanda multa chymicè, ut &ad lucem procul ferendam. Sed inter caetera inventa sunt Microscopia seu Engyscopia, de quibus alibi fusè agemus, ut &Helioscopia &Telescopia cum duobus primis vitris, &tandem cum tribus, quatuor, &c. de quibus jam dicendum est. CAP. VI. De Telescopio, ejusque confectione, ut &de Helioscopio, aliisque tuborum speciebus, utpote Polemoscopio &Microscopio.