Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECUNDUS
Pierre Brumoy, De arte vitraria 30
Unproofread scanNot analysed yet
Errando tenuere viam, dixere Planetas.
Mercurius propior Soli astitit, inde secuta
Alma Venus, quam Luna premit comes addita Terrae.
Progreditur Mars ulterior, cui Jupiter instat
Altior. Immenso sed proximus intervallo
Tu, Saturne, volas: vastis nam molibus ipsi,
Caelicolae, has sedes, ea nomina prima dedistis;
Tantùm erat, &caelum &perituras condere terras !
Illae autem (f) rapido versantur vortice moles
Ordinibus sparsae variis, Solemque coronant.
Stare tamen Terram (tantus tenet error!) inertem,
Titana ire putes; ut vectus nave refixos
Credit agros fugere, amotumque recedere littus,
Nec prono placidum sentit se flumine ferri.
Nec minùs (g) in gyrum propriumque voluta per axem
Corpora jactantur caelestia tempore certo.
Hinc Nox atque Dies; nam Soli obversa sereno
Luce micat facies, nocte altera conditur atrâ
His, fateor, compulsa, (h] polo quae fixa tuemur
Lucere astra reor Phoebaeae lampadis instar,
Et circumstantes populis dare tuta Planetas,
Moenia quae Solemque suum, &sua sidera norint,
Conticuit, fremituque Dii plausere secundo.
&fabulis accommodatae. (f) Motus Planetarum circa Solem. (g) Motus proprius circa axem. h) Iuata opinionem pradictam stellae fixae totidem sunt soles, planetae quae circumeunt, totidem mundi. Mox varios Lunae (i) errores, terraeque laborum Explorant causas: vitro haec interprete promit ingula; eâ dicente, Deos inhiare videres;