# De arte vitraria 35

Pierre Brumoy, De arte vitraria, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-brumoy/de-arte-vitraria/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-brumoy/de-arte-vitraria/35

Semina, quae partim sub dium lumen itura
Luxuriant, primo partim moriuntur in ortu,
Ipsaque venturos gestant in corpore foetus,
Et natos & natorum & qui nascentur ab illis.
Nec minùs haec saeclis labentibus evolvuntur
Paulatim, & ruptis properant exire latebris,
Tumque artus veteresque patent crescendo figurae.
Ergo quae moriens mater temerè ova reliquit,
Fundit humi vel spargit aquis vis improba venti:
Hîc puram accipiunt flammam, Solemque parentem
Agnoscunt, oculisque errant evanida nostris.
Non aliter campis volitando alatus adhaesit
Carduus in segetum exitium; levis aura jacentem
Erigit, ille viret sine semine visus oriri.
Desierat Pallas, nec deerant debita laudi
Praemia, sic placido Cyllenius ore locutus:
Magna, nec invideo, reserat miracula Pallas,
Nec me docta novis cumulare inventa pigebit.
Vorticis in medio cùm tellus molę suâ stet
Ponderibus suspensa suis, rapit omnia deorsum:
Ipse suâ premitur gravitate agitabilis aër,
Aëra libremus vitro: (r) vitreosque canales
Potulit; infusos recipit pars ima liquores,
Altera perpetuo sinuatur fornice clausa.
Funditur extremis onerosus Hydrargyrus oris,
(r) Tubi Toricelliani,
Et verso salit alternis resilitque canali,
Donec in immotâ tandem statione quiescat
Pendulus, & nisu libraminis haereat altè.
Quippe pari liquidam tenet aura volumine molem
Desuper, & quantùm haec, tantùm gravis illa recumbir

---

Pierre Brumoy, De arte vitraria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_vitraria.
