Latin
LIBER SECUNDUS
Pierre Brumoy, De arte vitraria 36
Unproofread scanNot analysed yet
Ut pendere solent aequato examine librae.
Ergo liquor vitro adrepens surgitque caditque,
Aëris &varios imitatur (s) machina motus,
Metiturque vices caeli: quid cogitet Auster,
Quid nebulae moveant vero monet omine, quidve
Aestivi portent soles &aperta serena.
At quoniam modò rarus, &est modò densior aër,
Tristig densar hyems, aestas violenta resolvit.
Hinc certis utramque licet praediscere signis.
Namque, jubente Deo, gracili conserta (t) canali
Urna fit: immissus vini se spiritus inflat
Aëris arbitrio, vel detumet; unde notantur
Temperies, aestus, &agentes frigora venti.
Ecce autem Superûm ante oculos nova machina prod
v) Nobile mentis opus, quam Mulciber ipse repert
Excudit facili dextrâ &fabrilibus armis:
Quippe docet caeli spirabile lumen &auras
Aethereas servare animam mortalibus aegris,
Quo sine perpetuo divini muneris haustu
Vitalis calor &praeclusis faucibus errans
(s) Barometram.
(t) Thermometrum.
(v) Machina Pneumatica Boyiii. Halitus astringat venas &pectus anhelum. *)Antlia pars prima est, pars altera (y) vitrea vasis