Latin
LIBER SECUNDUS
Pierre Brumoy, De arte vitraria 45
Unproofread scanNot analysed yet
Comprimit, in vacuos aër fugit usque recessus
Parietibus variis adnitens, semita quando
Multa reluctanti obstruitur, sed fornice fracto
Fit via vi, totusque ruit compaginis arcus
Finis erat ludo impositus, novus Iridis ultor
Plutus adest, illum Livoris mater Egestas
Et Curae circumvolitant, atque irrita Vota,
Si Divum si fortè queant prensare fugacem;
Ecce recens doceo vitri genus, inquit, avaros
Quod monet, &superat non moribus utile prisma.
ixerat, incidens vitream, ceu marmora, massam )Multiplici facie gemmae dat habere figuram;
Et pomum inspiciens, quod humi projecerat, aureum,
Centum exorta videt vitro sub divite poma,
Hesperidis erepta putes. Nî vana micaret
Spes oculis, potuit victrix ars tanta videri.
Phoebus ad haec: Quibus illecebris tua munera, Plute,
Sollicitant hominis trepidantia pectora, vitae
Ut pretio benè credat emi, quod temnimus aurum?
Scilicet ille oculis vitreo ceu prismate cernit
Divitias, animique aciem caligine mixtâ
Cor interpositum obtundit, spargitque colores,
Et placito sceleris mens conscia cedit amori;
Sic pingunt vitia &mores mea dona sinistros.
Haec ubi dicta, sacram sedem legere Camoenae
1) Vitrum objecta multiplicans.
Condendis Superûm inventis &nomine dicunt
Musaeum. Lentes vitreas, specularia, fontes,
Crystallique canaliculos, &lucida texta,
Armaque ibi servant manibus tractanda peritis.
Parte aliâ Risus alacres, comitesque Lyaei
Cura quibus niveum Superis profundere nectar,
Et mensas onerare cibis, gemmantia ponunt
Pocula, splendentesque scyphos, fragilesque lagenas,