# De arte vitraria 6

Pierre Brumoy, De arte vitraria, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-brumoy/de-arte-vitraria/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-brumoy/de-arte-vitraria/6

Solis opus gemmas imitabimur: alma lapillos
Terra salesque dabit; solitos ego providus ignes
Sufficiam; facilis (f) Boreae jactura superbi.
Mox humore sales foveat quae planta, quis acri
Stirpe frutex aut fronde docet: monstrata leguntur
Gramina, praesertim dilecta paludibus udis
Herba, Kali dixere, sales hinc scilicet ortos
Alcalios perhibent. Nodoso stipite surgens Ig)
Rumpit humum, teretes truduntur cortice baccae,
Et sensim ruptis discunt inolescere nodis.
Salsam (credo equidem) pueri de funere plantam
Mulciber esse dedit: patrio delapsus Olympo
Claudus erat, claudum risit puer; ille procacis
Non tulit argutos risus, & percitus irâ,
(Arsit enim, proprioque furens Deus igne refulsit
Quando, ait, ille sales mordax effundit, amaris
Frondibus, & salso nova floreat herba sapore:
Ora simul ducto petulantia cortice pressit.
Floruit ex illo fluviorum consita ripis
Planta, sed uberiùs quà fertilis alluit agros
Stagnantes (h) Nilus septemque evolvitur oris.
Seu tacitum per iter liquido pede Nilus oberrans
Intùs alit calapos subterlabentibus undis
Sive recèns limo tellus obducta tepenti
(f) Absque follibus vitrum conflatur, sed igne reverberato, ut aiunt. Ig) Vide Ioan. Bauhinum in hist. piant. (h) Kali in Aegypto praesertim nascitur, quae pluviam non sentit sed anni spatio semel à fluvio Nilo irrigatar. Merret. cap. 1.

---

Pierre Brumoy, De arte vitraria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_vitraria.
