# De arte vitraria 7

Pierre Brumoy, De arte vitraria, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-brumoy/de-arte-vitraria/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-brumoy/de-arte-vitraria/7

Pinguia suppeditat viscosae pabula plantae;
Seu Sol missilibus radiis occulta relaxat
Spiramenta, vagus quà defluat halitus aurae
Irrepens tacitè, & viridantibus haereat herbis.
Est & lenta filix salium foecunda, nec orbem
Extremum, terrasve alio sub sole jacentes
Accolit, Europae quae plurima nascitur arvis.
Quin & densa seges rhamnorum, & carduus hörrens
Profuerit, durique vepres, atque aspera sylva.
Quid Viciae foetus referam, cannasve palustres,
Aut Tabaci Brasilis gaudentem collibus herbam,
Quae meliùs populorum alios frondescit in usus?
Quid, quae vere novo nullo cogente virescunt
Gramina, quae versu longum describere, cuncta
Quippe juvant; adeò nihil est non utile vitro!
Rusticus haec autem Vulcano arbusta jubente
Falce metit, cùm jam caelo suadente per agros
(i) Parturiunt, agrisque parant nova semina messes:
Dum minuit reparatque Hecate nova cornua, dumque
Sistit Solis equos sinuoso corpore Cancer.
Tum quoque tortilibus sylvam religare jacentem
Festinat ramis, solique exponere fasces
Aprico, nocuos ut sol bibat ore vapores.
(i) Sal tunc meliùs extrahitur, ubi semen produxerunt plantae: Merret cap. 1. Circa aestatis medium, ubi quàm maximè vigent, resccantur, & calore Solis siccatae in strues colliguntur, necnon super ferreis cratibus comburuntur, decidente stillatim in for veam, & in lapides coëunte cinere. Idem cap. 1.

---

Pierre Brumoy, De arte vitraria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_vitraria.
