Latin
APPENDIX
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 10
Unproofread scanNot analysed yet
&ad parabolem positione datam. Ergo datur. Non dissimili methodo solventur quaestiones omnes quadrato quadraticae: expurgabuntur enim methodo Vietae cap. 1. de emend. ab affectione sub cubo, &quadrato quadrato ignoto ab una parte, reliquis homogeneis ab altera constitutis per parabolem, circulum, vel hyperbolem solvetur quaestio. Proponatur ad exemplum inventio duarum mediarum in continua proportione. Sint duae rectae, B major, D minor, inter quas duae mediae proport. sunt inveniendae, fiet A3 aequalis B2 in D. Si major mediarum ponatur A. Aequentur singula homogenea B, in A in E. Illinc fiet A2 aequale B in DE, istinc A in E aequale B in D. Ideoque quaestio per hyperboles ¶boles sectionem perficietur. MA: