# Varia opera mathematica 10

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/10

& ad parabolem positione datam. Ergo datur. Non dissimili methodo solventur quaestiones omnes quadrato quadraticae: expurgabuntur enim methodo Vietae cap. 1. de emend. ab affectione sub cubo, & quadrato quadrato ignoto ab una parte, reliquis homogeneis ab altera constitutis per parabolem, circulum, vel hyperbolem solvetur quaestio. Proponatur ad exemplum inventio duarum mediarum in continua proportione. Sint duae rectae, B major, D minor, inter quas duae mediae proport. sunt inveniendae, fiet A3 aequalis B2 in D. Si major mediarum ponatur A. Aequentur singula homogenea B, in A in E. Illinc fiet A2 aequale B in DE, istinc A in E aequale B in D. Ideoque quaestio per hyperboles & paraboles sectionem perficietur. MA:

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
