# Varia opera mathematica 100

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/100

Sed ut quadratum NI ad quadratum FI, ita quadratum RN ad quadratum rectae FV ex una parte, & ita quadratum rectae NX ad quadratum rectae FY ex altera. Ergo sump to quovis puncto in secunda hac curva ut N, est semper ut quadratum portionis tangentis ad illud punctum ductae ex alterutra parte ad quadratum portionis basis ipsi oppositae, ita summa rectae FE unà cum AB bis ad AB. Si igitur basi GE ponatur in directum recta EO rectae AB dupla, & ad punctum O erigatur perpendicularis OP ipsi AB aequalis, erit semper ut quadratum portionis NR in hâc secundâ curvâ ad quadratum portionis basis FV, vel ut quadratum portionis tangentis NX ad quadratum portionis basis FY, ita recta FO ad rectam OP. His ita se habentibus, patet caeteras in infinitum curvas modo quem supra indicavimus describendas ejus esse naturae, ut in 3. v. g. quadratum portionis tangentis ad quadratum portionis basis ipsi oppositae, sit ut portio basis FE initium sumens à puncto F in quod cadit perpendicularis à puncto contactus in basim demissa, unâ cum rectâ AB ter sumptâ ad ipsam AB. In quartâ curvâ erit ut quadratum portionis tangentis ad quadratum portionis basis ipsi oppositae ut recta FE unà cum AB quater sumpta ad ipsam AB. Et sic de reliquis in infinitum. Eadem enim semper demonstratio, ut evidens est, in omnibus casibus locum habet. Nec difficilis hoc supposito ad theorema generale erit aditus.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
