# Varia opera mathematica 102

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/102

Exponatur separatim parabola simplex sive Archimedea cujus axis infinitus GKQY, vertex G, rectum latus GH aequale rectae AB. Quaeritur ratio verbi gratiâ 4. curvae EXL ad primam EMA. Quia prior ex istis est 4. ordine, ab axe abscindenda est GY quadrupla recti lateris G H, deinde ponenda ipsi in directum recta YO aequalis semibasi EF & ducendae applicatae rectae YT, OA. Quia verò posterior ex duabus comparandis est prima ordine abscindenda est ab axe recta GK recto lateri semel tantùm aequalis, deinde ipsi ponenda in directum recta KQ semibasi etiam EF aequalis & ducendae applicatae KI, QP. Erit ex demonstratis & canone generali ab illis deducto, ut segmentum parabolicum Y TAO ad segmentum parabolicum KIPQ, ita quarta curva EXL ad primam EMA. Sed ratio segmentorum parabolicorum inter se data est ex Archimede, ergo & ratio curvarum inter se data erit; data est autem prima ex demonstratis, datur igitur & quarta, & ipsi rectae datae aequalis assignari potest & perpetua illa ratio remota, si libeat, parabola ad phrasim Geometricam ope regulae tantùm & circini accommodari. Quod autem de totis jam probatum & in canonem deductum est, idem de portionibus illarum curvarum inter se comparandis contingere beneficio segmentorum parabolicorum portiones semibasis ipsis curvarum portionibus oppositas pro altitudine habentium quis non videt? Nihil autem nec de solidis ex dictis in infinitum curvis, conficiendis, nec de superficiebus ipsorum curvis, nec de centris gravitatum aut linearum istarum, aut dictorum solidorum, aut superficierum curvarum adjungimus, cum methodi hac de re generales â summis & insignibus Geometris jam vulgatae ista omnia post cognitam specificam curvae datae proprietatem ignorari non sinant, licet in multis casibus propriam ab unoquoque adjungi operi industriam non inutile futurum existimemus. Sed antequam manum de tabula tollam succurrit examinanda sequens propositio. Sit in Figura 12. curva nostra parabolica COA, cujus vertex A, axis AB, semibasis CB. Ab ea formentur aliae curvae infinitae modo quem jam explicuimus, non ex parte basis ut suprà, sed ex parte verticis. Sint illae curvae à prima effingendae AIF, AGE &c. in infinitum eâ conditione ut sumpto quovis puncto in axe D & ducta ad axem perpendiculari DOIG secante curvas in punctis O, I, G, recta DI sit in secunda curva semper aequalis portioni primae curvae AO, item recta DG in tertia curva sit semper aequalis portioni secundae curvae AI, & sic in infinitum. Hujusmodi omnes curvae non solùm specie inter se & à prima AOC, different sed etiam ab ijs quas ex parte basis suprà effinximus.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
