Latin
PROPOSITIO VII
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 103
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeritur ergo an curvae illae omnes AIF, AGE &c. sic in infinitum effingendae, datis rectis, an verò alijs curvis sint aequales? Inquirant illud Geometrae, &miraculum augeri experientur. Sanè si methodi quibus utuntur ad dimensionem curvarum, sint generales &sufficientes, quod ipsis affirmantibus in dubium revocare non ausim, primo statim obtutu rem factam habebunt, &à labore superfluo Geometram jam fatigatum libera bunt. Si quid autem in superioribus demonstrationibus concisum nimis invenerint, id aut suppleant, rogo, aut condonent.