# Varia opera mathematica 103

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica, PROPOSITIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/103

Quaeritur ergo an curvae illae omnes AIF, AGE &c. sic in infinitum effingendae, datis rectis, an verò alijs curvis sint aequales? Inquirant illud Geometrae, & miraculum augeri experientur. Sanè si methodi quibus utuntur ad dimensionem curvarum, sint generales & sufficientes, quod ipsis affirmantibus in dubium revocare non ausim, primo statim obtutu rem factam habebunt, & à labore superfluo Geometram jam fatigatum libera bunt. Si quid autem in superioribus demonstrationibus concisum nimis invenerint, id aut suppleant, rogo, aut condonent.

---

Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
